라틴어 문장 검색

atque ibi me moresque tuos et facta canentem fors et magniloquo non posthabuisset Homero, tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum23)
"taedet saevire corusco fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes, atque adeo tuleram falso rectore solutos Solis equos, caelumque rotis errantibus uri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권72)
sed plurimus ipsi sudor, ibi arcano florentis igne zmaragdos cingit et infaustas percussum adamanta figuras Gorgoneosque orbes Siculaque incude relictos fulminis extremi cineres viridumque draconum lucentes a fronte iubas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권96)
"una dies similis fato specieque malorum aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권70)
ita quasi incudem me miserum homines octo validi caedant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 14)
Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:17)
Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C] irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:42)
Cudit in incude, quae semina nulla monetat Horret et incudem malleus ipse suam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:18)
Incudum etiam nobiles [0457A] officinas ejusdem artificio deputavi, praecipiens ut his eosdem malleos adaptando, rerum effigiationi fideliter indulgeret, ne ab incudibus malleos aliqua exorbitatione peregrinare permitteret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION