-
Divinam quoque scripturam a recitantibus indigenis, aut etiam, si casu quodam aliunde adveniret, cum alienigenis pariter preces audire sedulus et sollicitus solebat.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:6)
-
in qua sedule per duodecim menses et una hebdomada die noctuque sine aliqua vitae spe laboravi.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:14)
-
Quod cum intentus utrisque auribus audisset et intima mente sollicite perscrutaretur, subito ostendens libellum, quem in sinum suum sedulo portabat, in quo diurnus cursus et psalmi quidam atque orationes quaedam, quas ille in iuventute sua legerat, scripti habebantur, imperavit, quod illud testimonium in eodem libello literis mandarem.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:2)
-
magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim:
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:1)
-
Praeterea assiduis exterarum gentium infestationibus, quas sedulo terra marique sine ullius quieti temporis intervallo sustinebat, non sine materia inquietabatur.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:3)
-
Sed illud plane, quod tales deos quaedam dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab huius modi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas.
- (아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:5)
-
Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 11:1)
-
Verum rex in fortunae suae supputatione et calculis iudicio suo magnopere falsus est, qua per multos annos continuos variis fluctibus et tempestatibus agitata est et quassata.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:4)
-
Radix huius invidiae plane erat, sedula eius et continua familiae Eboracensis depressio, quam corpus totius regni favore adhuc prosequebatur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:5)
-
Inter alia eius generis crimina sedulo inquisitum est de iis qui rumorem quendam excitarunt et sparserunt paulo ante praelium commissum rebelles praelio vicisse, regisque exercitum debellatum fuisse, regemque ipsum fugisse.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:10)
-
Rex etiam in duobus illis fundamentis iaciendis quae ei eo pro principalibus erant magnopere deceptus est.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:16)
-
Rex (qui hoc fore praesenserat et eventum negotii sui usque a principio praeceperat) ad legatos rescripsit discretionem eorum in reditu differendo laudans, simulque iubens ut quo in loco Maximiliani res esset sedulo occultarent donec ap ipso ulteriora mandata recepissent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:4)
-
Itaque circumrotabat ducissa, atque ut omnes suspiciones tolleret, et metuens eum diutius apud se retinere (satis gnara arcana brevis aevi plerunque esse) clam eum misit in Lusitaniam cum domina Bramptona, Angla quae illo tempore in Lusitaniam navigavit, una cum homine fido ex famulitio proprio qui facta eius sedulo observaret, ubi morari eum voluit donec nova mandata ab ea acciperet.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:31)
-
Verum quando responsis suis sibi magnopere satisfactum fuisse affirmaret, tum vero se quasi attonitam et in ecstasim raptam fingebat propter mirabilem adolescentis e periculis emersionem, eum amplexa acsi e morte in vitam rediisset atque argumentata Deum, qui modis tam miris eum ab interitu eripuisset, simul reservare eum constituisse ad prospera fortunae et magnum aliquod facinus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:16)
-
In examinatione sua nihil fere eorum quae obiiciebantur negavit, neque delictum suum magnopere excusare aut extenuare conatus est.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:6)