라틴어 문장 검색

In eo industriam constat summam fuisse maximamque gratiam, cum et consuleretur plurimum et diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:4)
Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent, plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam venustatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:1)
rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et plurimi oti, quo ego maxime egeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 4:9)
Aciliano vero ipsi plurimum vigoris industriae, quamquam in maxima verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:1)
at cum de plurimis eadem dicit, tum certe de maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 18:9)
Tum, id quo retinemus hodie magna cum salute rei publicae, auspiciis plurimum obsecutus est Romulus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 25:1)
Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus quam maximum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장1)
siquidem iuste sub iusto principe iacet qui, per se minimus et tantum per sua maxumus, animo exiguus vivit et patrimonio plurimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:2)
et consecratus est magno cum honore ab ipso, conuenientibus plurimis episcopis in uico regio, qui uocatur In Conpendio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.4)
et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi maiore obsistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 67:1)
Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 3162)
Quia igitur plurimae gentes vi maiore collaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans, sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 1:1)
quae ab omnibus principibus et viris Christianis, parvis et magnis, et universis locis et civitatibus fidelium plurima prece impetrata collegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 72:2)
nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 4장3)
magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa discrimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi denique advocati aspernentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION