라틴어 문장 검색

Nunc autem ita me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non inveniam, /f.17va/ sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique circumferar;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:1)
Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:10)
Et ideo non immerito sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:1)
Est et omnis femina virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam, et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et totam pro re modica viciniam non turbaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:1)
Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:12)
Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:5)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Improperium nihilominus caveamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:22)
ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae que gignuntur, erumpant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:17)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
convicia scilicet et improperium et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:36)
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:32)
Econtra primores legionis contumelias et improperia illius suorumque sequacium ultra ferre non valentes, ira et indignatione graviter moti, ituros se pollicentur adversus Turcorum vires et insidias, etiamsi mori contingat illos in praelio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:4)
Et Ihesus filius Syrac dixit,"Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION