라틴어 문장 검색

Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
(카이사르, 내란기, 1권 14:7)
profectum item Domitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septem, quas Igilii et in Cosano a privatis coactas servis, libertis, colonis suis compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 34:2)
Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.
(카이사르, 내란기, 1권 56:5)
Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian.
(카이사르, 내란기, 3권 6:1)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
an nulla colono responsura seges?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:9)
quod iure sepultum mancipium tot regna tenet, tot distrahit urbes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:125)
heu semper Ptolomaei noxia mundo mancipia!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:291)
innumeri glomerantur eri sibi quisque petentes mancipium solis utile suppliciis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:16)
inerti mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent hortantesque licet sponderent prospera divi, turpe fuit cessisse viros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:36)
me nimium timido, nimium iunxere remisso fata viro, totum qui degener exuit Histrum, qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi gloria concessoque cupit vixisse colonus quam dominus rapto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:124)
veteres detrudit rure colonos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:127)
pendula ceu parvis moturae bella colonis ingenti clangore grues aestiva relinquunt Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:316)
humanae specie plantae se magna figurat insula (Sardiniam veteres dixere coloni), dives ager frugum, Poenos Italosve petenti opportuna situ:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:336)
nec tibi Parrhasios licuit munire colonos frondosis, Erymanthe, iugis, equitataque summi culmina Taygeti trepidae vidistis Amyclae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:60)

SEARCH

MENU NAVIGATION