라틴어 문장 검색

Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:6)
At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:1)
si vel ille languet vel haec profluit, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장44)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장3)
si uel ille languet uel haec profluit, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:7)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:3)
si vel ille languet, vel haec profluit, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 10:8)
Id autem nihil aliud est, quam nimia imbecillitas corporis, quod stomacho languente, immodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:4)
sed numero languet pietas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:297)
umbratus dux ipse rosis et marcidus ibit unguentis crudusque cibo titubansque Lyaeo, confectus senio, morbis stuprisque solutus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:299)
Iam breve decrescit lumen languetque senili segnis stella gelu, qualis cum forte tenetur nubibus et dubio vanescit Cynthia cornu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix14)
tunc iubar Arcturi languet, tunc fulva Leonis ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos indignata tegi, iam caligantibus armis debilis Orion dextram miratur inertem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:12)
Mox ubi firmasti recto vestigia gressu, non tibi desidias molles nec marcida luxu otia nec somnos genitor permisit inertes, sed nova per duros instruxit membra labores et cruda teneras exercuit indole vires:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:12)
ast ubi paulatim praeceps audacia crevit cordaque languentem dedidicere metum, iam vagus inrumpit pelagus caelumque secutus Aegaeas hiemes Ioniumque domat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:4)
torvos invisa iugales Allecto temone ligat, qui pascua mandunt Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes aegra soporatis spumant oblivia linguis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION