라틴어 문장 검색

nec si te ualidus iactauerit Auster in alto, idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1110)
Iam validis saepti degebant turribus aevom, et divisa colebatur discretaque tellus, tum mare velivolis florebat navibus ponti, auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poëtae tradere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:2)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
et putatur melius, quia postea ait quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1164)
nec si te validus iactaverit Auster in alto, idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 119)
prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut O navis, referent mare te novi fluctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:2)
Navis in pelago maris usque dum intrat portum, et bellator in prelio donec reddeat victor, et eger usquequo de egritudine convalescat, et pregnans usque dum pariat, et triticum donec reponatur in fovea.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:12)
multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves impositum Ariminum mari supero misit, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 543:1)
ubi saeva orta tempestas est ac turbato maria rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 105:2)
tuto inde mari pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 52:2)
ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque quae in navibus esset in mare deicerent, tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 184:1)
ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 163:3)
navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 160:2)
Comes vero Reymundus per abrupta montium et ima convallium Synoplum cum Turcopolis imperatoris Graeciae, omnibus sociis et principibus praetermissis, ingrediens pernoctavit, et die crastina navem ascendens, per mare Constantinopolim advectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:4)
nec enim per eum steterat quo minus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium, delatas in proximos sinus, introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION