라틴어 문장 검색

prosiluit pavidus deiecto antistite princeps marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, dum tremefacta cohors dominique oblita supinas erigit ad caelum facies atque invocat Iesum, iamne piget facti?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3157)
"labor inpiger, aspera virtus, vis animi excellens, ardor, violentia, cura hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis, quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas explicet et multis surgat formata talentis, non aderit, versisque offensa videbitur hastis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 29)
"tunc Hierusalem templo inlustrata quietum suscepit iam diva Deum, circumvaga postquam sedit marmoreis fundata altaribus arca."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1233)
Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:23)
Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum, et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:2)
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS23)
Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua ah miseram Eurydicen!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:16)
namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium late signa feret militiae tuae et, quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 17)
nam garrulus idem est, nec retinent patulae commissa fideliter aures, et semel emissum volat irrevocabile verbum, non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve intra marmoreum venerandi limen amici, ne dominus pueri pulchri caraeve puellae munere te parvo beet aut incommodus angat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1830)
Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:3)
hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipso marmoreus tacita carmen hiare lyra;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 314)
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo bacarum praefert leves asprata lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 182)
Iam tempore brumae Alpes marmoreas atque occurrentia iuncto saxa polo rupesque vitri siccamque minantes per scopulos pluviam primus pede carpis et idem lubrica praemisso firmas vestigia conto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 213)
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 7)
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo crustatum stringat tortilis ansa latus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium4)

SEARCH

MENU NAVIGATION