라틴어 문장 검색

neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI13)
"vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae mala nequitiae, cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis!"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV76)
Infelix puer atque impar congressus Achilli, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 3:2)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
Sed et insultatio Achillis in ipsum Lycaonem iam peremptum in Tarquitium a Marone transfertur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 17:1)
Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 6:1)
Theben Asiae civitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur everterat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 12:1)
sed Homeri opus ab Achillis ira sumpsit exordium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 12:2)
Quid Virgilio contulerit Homerus, hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus (quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit), laboravit ad rei novae partum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 1:1)
Achilli vel Herculi conparandus es, aut famosae iniquitatis viro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:3)
melius mansura sub undis, Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis Eminet, et, prima Rhoeteia litora pinu Quae tetigit, Phylace, Pteleosque, et Dorion ira Flebile Pieridum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:46)
Talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles Deposuit gaudens, matre dolente, comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLVIII5)
atque inmitis achilli bene secundum Homerum segregat duces a populo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 304)
achilli propter ὁμοιοτέλευτον detraxit s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessitatis, sed etiam euphoniae causa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 308)
nam alibi ipse ait nec equis adspirat Achillis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 309)

SEARCH

MENU NAVIGATION