라틴어 문장 검색

Aut Iovis infesti telo feriare trisulco , Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater , Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia , Ut temere optatos qui male rexit equos ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:2)
Ut qui Theseae fallacia vela carinae Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer , Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi , Ut cui causa necis serra reperta fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:5)
tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:18)
Furtim illum primis Ino matertera cuuis educat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 32:1)
Saucius ille tamen "fer opem, matertera" dixit "Autonoe!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:7)
Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis numen erat, magnasque novi matertera vires narrat ubique dei, de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 39:1)
dividit huc illuc rapiens sua quemque libido, talem multa sacris speciem notat orbita libris, aspice Ruth gentis Moabitidis et simul Orphan, illa socrum Noomin 1 fido comitatur amore, deserit haec.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1211)
Itaque adeo uno animo omines socrus oderunt nurus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 17)
ita animum induxerunt socrus Omnes esse iniquas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 35)
Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4128)
Socrus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 142)
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati nubit genero socrus, vel flebiles constituitur in foro Laodiceae acerbum et miserum toti Asiae provinciae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:3)
quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:23)
Novissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION