라틴어 문장 검색

Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:1)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:1)
si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 35:2)
si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leue et mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:2)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:3)
Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:4)
Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:3)
potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:4)
quae uel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres mouent nec unquam facile maturescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 24:2)
maturescit enim per se atque erumpit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:4)
Idque tarde maturescit neque magnopere in pus conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:3)
Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:3)
Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:3)
Et haec quidem interdiu:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:1)
Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION