라틴어 문장 검색

tum dandum frigidum holus, aut pomum ex is, quae stomacho conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:4)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:6)
Si uero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 5:4)
E libris graecis haud dubie haurire coactus est Celsus cum ipsam disciplinam medicam, tun permultas locutiones artem medendi spectantes, quibus nulla linguae latinae vocabula respondebant.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.77)
Si quis itaque hoc parum valet, palmulas, pomaque, et similia melius primo cibo assumit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 9:4)
Poma nocere quidam putant, quae immodice toto die plerumque sic assumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 38:1)
omnia poma, oleas, cochleas, itemque conchylia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 3:6)
At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, palmulae, quam quae poma proprie nominantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 6:1)
ex pomis quodcumque neque acerbum, neque acidum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 2:1)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:4)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:1)
brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 1:2)
Secundo vero aliquid adjici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel , vel conchylium, vel pomum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 11:2)
tum dandum frigidum , aut pomum ex iis quae stomacho conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION