라틴어 문장 검색

Acrimonia sive penetratio inest tam frigidis, qualia sunt acetum et oleum vitrioli, quam calidis, qualia sunt oleum origani et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:1)
Alius enim est modus aperturae in aqua, alius in vino, alius in aceto, alius in omphacio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:3)
simile quiddam etiam in infusione violarum in acetum experti sumus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:3)
medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:4)
qualia sunt medicamenta astringentia, atque etiam inspissantiae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:5)
Duplex autem est modus condensationis spirituum, per medicamenta soporifera, sive provocantia somnum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:8)
Quantum ad prius, optimum ad animi sanitatem tuendam medicamentum eset admonitio amici fidelis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:8)
Probo potius diaetas quasdam ad certa tempora quam usum medicamentorum frequentem, nisi iampridem transierit in consuetudinem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:18)
Sunt etiam certe qui illud vertunt in acetum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:3)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium6)
Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae victu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium17)
Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium150)
Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장47)
et sunt eae perniciosae, si nimis valentius medicamentis fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장72)
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장100)

SEARCH

MENU NAVIGATION