라틴어 문장 검색

neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 2:1)
incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 4:4)
quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 7:4)
Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 4 3:4)
sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:7)
sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:9)
de te, Caecili, - iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar, - tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:1)
sed tu mihi videris Epicharmi, acuti nec insulsi hominis ut Siculi, sententiam sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 15:4)
Feci mehercule, et quidem saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:15)
errare mehercule malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis vera sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:4)
magna mehercule laus et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:6)
genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:1)
"grande locuturi nebulas Helicone legunto, si quibus aut Prognes aut si quibus olla Thyestae fervebit saepe insulso cenanda Glyconi."
(페르시우스, 풍자, satire 54)
. . . Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:3)
Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire et dentibus amphoram sustinere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION