라틴어 문장 검색

At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 31:1)
Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 5:10)
noui uero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controuersia cuius summa est, quod pater filium et nouercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit:
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 21)
vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 219:1)
Nimium lubenter edi sermonem tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 62)
Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 252)
Philemativm Iam pridem ecastor frigida non lavi magis lubenter nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 31)
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 15)
Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet facere faciat male, eius merito?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2142)
Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 226)

SEARCH

MENU NAVIGATION