라틴어 문장 검색

illud quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:2)
' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:16)
tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:1)
itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 1:2)
si,' inquit, 'habes eius modi causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium contendere?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 1:3)
id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:4)
de te, Caecili, - iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar, - tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:1)
Feci mehercule, et quidem saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:15)
errare mehercule malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis vera sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:4)
magna mehercule laus et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:6)
genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:1)
Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:22)
Facerem mehercule, Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.7)
Non mehercule tam mea sunt quae mea sunt, quam quae tua;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION