라틴어 문장 검색

Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturigo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:3)
rubor igneus inficit ora, Liventesque genas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:68)
Niger inficit horror Terga maris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:64)
et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4205)
quae infecerat se tegendo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4132)
hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8089)
tingvit ivgulo hic non significat 'inficit', ut tingue novo mecum direptis crura cothurnis, sed 'demersit in iugulum', ut ibi et Stygia candentem tinxerat unda 'inbuerat, durarat' significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3581)
mutabit tinguet, inficiet per naturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 442)
unde illuc taurum non vult venire, sed ad Gortynam, oppidum Cretae, ubi fuerant aliquando Solis ar- menta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 602)
quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 742)
corrupitque lacus infecit pabula tabo ordinem se- cutus est, quem et Lucretius tenuit et Sallustius, primo aerem, inde aquam, post pabula esse corrupta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4811)
"et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:18)
Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 11:4)
volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 3:12)
cum vero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION