라틴어 문장 검색

Quodque omnia mandata et chartae regiae expediebantur nomine Ioannae filiae suae, suique ipsius tanquam administratoris, nulla facta mentione Philippi mariti eius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 2:3)
Huius rei mentio aliqua facta est inter duos reges quando convenerant, sed paulo post in deliberationem denuo venit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:2)
levi mentione eam transmittentes, et ad disputandi formulas properantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:4)
Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:16)
Neque enim causa est ut vel Arabum vel scholasticorum mentio fiat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:10)
Atque haec ipsa tamen, quorum nunc mentionem fecimus, inventa, philosophia et artibus intellectus antiquiora fuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:7)
Sed interim minime mirum est, si propositionibus novis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praejudicium per istos impostores, qui similia tentaverunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:9)
quod nos, qui tam saepe operum mentionem faciamus et omnia eo trahamus, etiam operum, etiam operum aliquorum pignora exhibeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:3)
Inter praerogativas instantiarum, tertio loco ponemus Instantias Ostensivas, de quibus in vindemiatione prima de Calido mentionem fecimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:1)
Itaque earum mentionem non fecimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 377:4)
quia cum ista series et distributio motuum ad nil aliud spectet, quam ut illorum praedominantia per instantias luctae melius inquiratur, jam inter motus ipsos praedominantiae mentionem faciamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:11)
Erit etiam earum mentio necessaria in iis quae sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:8)
Hominibus enim zelo fervidis omnis pacifationis mentio est odiosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:4)
Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumvirum, et Appium Claudium decemvirum, legislatorum inter Romanos principem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:7)
Ne sis loci tui nimis memor, aut crebram de eo mentionem facias in quotidianis sermonibus aut conversatione privata, sed potius pradicetur de te alius prorsus vir est cum sedet et munus suum exercet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION