라틴어 문장 검색

Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
Describit gestum capitis faciemque uenuste Suscitat ad recti libram, ne fronte supina Ad superos tendens, uideatur spernere nostros Mortales, nostram dedignans uisere uitam, Vel nimis in faciem terre demissus, inhertem Desertumque notet animum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:5)
Ergo sagita, memor dextre que miserat illam, Insilit in frontem iuuenis, sed cassis euntem Sistit, eam retinet, gressus negat, obstat eunti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:7)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
in qua taurus suae frontis insignia praeferens, sitire praelium videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:51)
Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat dominium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:52)
Illic cornua vicem cassidis usurpando, bubali frontem videbantur armare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:148)
supercilia exaltant, mentum superciliose [0468A] supinant, brachia in arcus exemplant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:16)
Et ne frontis aream comae sepeliret nubecula, forficis morsum capillorum sentiebat extremitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:7)
Hujus mentum nunc primam germinabat lanuginem, nunc ibidem herba fimbriat prolixior, nunc luxuriantis barbae vellere silvescere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:9)
Vix tria milliaria a portu et statione Civitot processerant, absente et omnia ignorante Petro, per praedictam silvam et montana in vociferatione et tumultu vehementi gloriantes et intonantes, et ecce Solymanus cum omni comitatu suo intolerabili eamdem silvam ex fronte altera intraverat, a Nicaea urbe descendens, ut repentino tumultu Gallos in castris incurreret, et nescios ac improvisos in ore gladii universos consumeret atque deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:9)
In utraque pontis fronte duae prominebant turres ferro insolubiles, et ad resistendum aptissimae, in quibus Turcorum semper erat custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:7)
Godefridus dux, Boemundus, [0459D] Reinardus de Tul, Petrus de Stadeneis, Everhardus de Poisat, Tankradus, Wernerus de Greis, Henricus de Ascha, ad conducendum exercitum in fronte praecedant, factis aciebus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:16)
Unde facta scutorum testudine, et densata militum fronte, aditum et fugam explorant, quo rarior et debilior coadunatio visa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION