라틴어 문장 검색

Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae violentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:5)
Huius enim generis etiam inferiores, quoad peditatum agricolis ipsis minime cedunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:3)
Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet, nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus, quorum opera robur et lacertos viriles postulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:8)
Alias enim libri (ut sic dicam) distillati, instar aquarum distillatarum quas vulgo mercantur, erunt penitus inspidi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:23)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Hic spicula sagittis exacuit, illi validus torax nigra gemit incude, ast alius crudi umbonis tegmina proprii laboris orbi infigenda mercatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:11)
Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis vacua a defensoribus stabat.
(카이사르, 아프리카 전기 62:4)
Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium87)
Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 32:1)
nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione, sed usu fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 32:1)
agricolae reserant iam tuta mapalia Mauri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:171)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent experiri, quod se consequi posse diffident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:2)
Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen pro-fecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION