라틴어 문장 검색

sed vulgus ad magnitudinem beneficiorum hiabat, stultissimus quisque pecuniis mercabatur, apud sapientis cassa habebantur quae neque dari neque accipi salva re publica poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장9)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius "qui dat omnibus affluenter et non improperat".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:12)
7. Sed nichil individuo convenit nisi per proprias dignitates, puta mercari, militare ac regere;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 8:1)
Si fortunatum species et gratia parestat,mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum qui fodicet latus et cogat trans pondera dextramporrigere:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0631)
Videt ridetque Philippus,et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0751)
Mercatur.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0752)
nempe modo istopaulatim mercaris agrum, fortasse trecentisaut etiam supra nummorum milibus emptum.
(호라티우스의 두번째 편지, 285)
regibus hic mos est, ubi equos mercantur:
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장46)
Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:12)
interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV49)
Sed pumicata fronte si quis est nondum Nec umbilicis cultus atque membrana, Mercare:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI5)
Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas Et lasciva tamen carmina nosse libet, Pompeium quaeres - et nosti forsitan - Auctum;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LI1)
mercatique solum, facti de nomine byrsam adpulsa ad Libyam Dido cum ab Hiarba pelleretur, petit callide, ut emeret tantum terrae, quantum posset corium bovis tenere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3671)
hoc ithacus velit et magno mercentur atridae callide hoc dicto impetrat vitam, adserens mortem suam illorum hostibus esse placituram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1041)

SEARCH

MENU NAVIGATION