라틴어 문장 검색

Nam quid tam meretricium, quam saecularis voluptas quae a fenestra domus suae intrat, oculis prima tentamenta praeludens;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:14)
dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias, et praesagia sollicitare larvarum, perquam gnarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:2)
Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre:
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:17)
quamvis exosa mihi sit gens illa dolosa.
(ARCHIPOETA, VI6)
Monachi vero seniorem suum semivivum colligentes, cum gemitu et moerore domum reportaverunt, sed nec etiam illi dolosi minus lachrymabantur innocentibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:7)
In tractando cum callidis et dolosis, verbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas verborum interpretes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:18)
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui, Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:4)
Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 7장16)
Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.
(불가타 성경, 호세아서, 12장8)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?
(불가타 성경, 미카서, 6장11)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장13)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)
fucata genas et amicta dolosis inlecebris torvos auro circumlinit hydros.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:62)
adeo melius est orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION