라틴어 문장 검색

nulla cessabitur hora, non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae Tethyos et Rubro iaceat vallata profundo.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:216)
praeceps ibi mersus anhelet, dum rotat astra polus, feriunt dum litora venti."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:306)
demens, qui numero tantum, non robore mensus Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes calcaturus equis et, quod iactare solebat, solibus effetos mersurus pulvere Gallos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:181)
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 8:1)
nisi si tamen scaturigo palustris obvia sit,sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 8:5)
Aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:3)
quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur,mersique non materias sed radices creant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 4:2)
Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe sub-mersa perducitur ad vacantem palum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 2:1)
Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:2)
Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum summittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 17:3)
Nam si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius convaluerit, sterilis in perpetuum erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 3:2)
nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:2)
Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:1)
Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis duplicatus militi labor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장7)
proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION