라틴어 문장 검색

Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장108)
Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et vigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장109)
Si in balineum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장9)
Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장15)
vitare solem, continua balinea;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장3)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장3)
Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장4)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장7)
17. Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장1)
At balnei duplex usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장9)
At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장16)
Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장18)
Inbecillus homo iturus in balneum vitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장20)
Ubi in balneum venit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장21)
si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, vitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION