라틴어 문장 검색

Quid perlucentis ad imum aquas et circumfluentes ipsa convivia, quid epulas loquar scaena sua dignas ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 9:3)
Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:11)
hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
Ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 5:12)
undabant hic arte sinus, fictoque tumore mersabat pandas tempestas texta carinas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium51)
Coelius unus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 382:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION