라틴어 문장 검색

veluti in restitutione mercurii sublimati, qui in pulvere longe majus occupat spatium quam mercurius simplex, et similiter in omni repurgatione metallorum a scoriis suis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:11)
denique in ipsis matricibus terrae, iis nimirum in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et viget ista inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:6)
At contra metalla diversa copia et densitate multum conveniunt (praesertim respectu vegetabilium, etc.)
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:18)
Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:3)
At in experimentis chymicis circa metalla inveniuntur et alii nonnulli observatione digni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:11)
mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:3)
et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장3)
si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:32)
Quae gemmis niueis unda feracior
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 11:1)
Aureo laeuam grauior metallo,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 18:1)
Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 4장6)
hunc aurea saepes circuit et fulvo defendit prata metallo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:33)
invectae Rhodani Tiberina per ostia classes Cinyphiisque ferax Araris successit aristis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:246)
nec miror aquas radiare metallo, quae totiens lavere Midan.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:160)
invisum miles sitiens haurire cruorem per varias vestes onerataque plaustra metallo transit et argenti cumulos et caedis avarus contemptas proculcat opes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:238)

SEARCH

MENU NAVIGATION