라틴어 문장 검색

Istae enim nil habent commune cum coloribus fixis in floribus, gemmis coloratis, metallis, lignis, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:3)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
argentum vivum, inter metalla;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:3)
Etenim in aqua, aere, lapide, metallo, et aliis quamplurimis, calor est mobilis, et accedere potest et recedere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:4)
Etenim metallum potest fluere, potest consistere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:3)
Capiatur igitur situla parva ex metallo, et in ea figatur parva candela cerea accensa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:2)
adeo ut veluti plumbum et pondera intellectui addant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:8)
Egressus autem sive emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus ejus generis quae sistunt se antequam pervenerint ad rudimenta vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:6)
fluunt, ut metalla;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:2)
in qua pondera et spatia singulorum metallorum, lapidum praecipuorum, lignorum, liquorum, oleorum, et plurimorum aliorum corporum tam naturalium quam artificialium, excepimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:6)
Accepimus enim campanulam ex metallo, leviorem scilicet et tenuiorem, quali ad excipiendum salem utimur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:2)
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
ut tandem aqua, impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati) exstillaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:8)
At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere imperceptibilem ferunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION