라틴어 문장 검색

At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:10)
Amicitia ergo secundas res splendidiores facit, adversas partiens, communicans que leviores.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:10)
Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:13)
ne amor noster secundum hanc carnis consolationem metiretur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:16)
Vltra sese posse studet Natura suumque Supra se metitur opus, sic uincere fertur Artifices alios, quod se superasse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:6)
quicquid distillat ab illo Nequicie sese totum partitur in orbem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:7)
Hie rerum fontem, mundi genus, orbis ydeam, Exemplar, speciem, causam, primordia, finem Conspicit et certis metitur singula metis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:2)
Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti Alternantique uices, sibi quas partitur uterque, Alter in alterius usum transcribitur, alter Solis in occasu splendescit, solis in ortu Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:7)
Dimidiant animas, sibi se partitur uterque.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:5)
Tot dotes in eas effundunt dona Sophye Quod sese totam Prudencia fundit in illas, Se partitur eis, sibi thesaurizat in illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:2)
Quo modo diffinit, partitur, colligit, unit Singula que gremio complectitur illa capaci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:20)
Qua racione meant stelle, qua lege planeta Directum metitur iter, qua lege retrorsum Aut fugit aut certa fluxus stacione moratur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:11)
Dat iuueni dotes predictas Copia, pleno Perfundens cornu Nature munera, nullam Mensure metam retinens in munere tanto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:8)
Et cornu quod nulla prius munuscula, nullum Exhausit munus, totum diffunditur, in quo Se probat et quantum possit metitur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:9)
Illa uirum docet in spacium concludere terram, Aera metiri, mare sistere, claudere celum Finibus et teretem mundi describere formam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION