라틴어 문장 검색

Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:14)
Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 13:1)
Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 230)
Ex ipsa millies audivi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 4152)
Plus millies audivi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 177)
At enim taedet iam audire eadem millies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 216)
namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS24)
' an, haec animos aerugo et cura peculi cum semel imbuerit, speremus carmina fingi posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:15)
" Sic," inquis, "sine ullo ad me peculio veniet?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 10:2)
Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:4)
Omnium illorum aurum argentumque fractum est et milliens conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 73:3)
Hunc esse, qui uxorem milliens duxi, cum unam habuerit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:5)
Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ;
(세네카, 행복론, Liber II 117:2)
Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 24:1)
Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent, vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION