라틴어 문장 검색

in senatu tradunt librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 706:1)
summam omnis captivi auri argentique translati sestertium milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 490:1)
conceptis hercle verbis, satis certo scio, ego periurare me mavellem miliens, quam mi illum verba per deridiculum dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 53)
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumpsisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION