라틴어 문장 검색

inter temulentas ebriorum reliquias humanum euerritur caput.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:2)
Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:2)
Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:2)
sane intromittuntur, quamquam raro, inter cenandum mimici sales, ita ut nullus conviva mordacis linguae felle feriatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:3)
vesicarum ruptor fractorque ferularum, bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans caenum, spumans vinum, loquens venenum facit ambigi putidior, temulentior an facinorosior existimetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:9)
et si qua est istic municipioli nostri sub-urbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis mimica largitate recitatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:4)
longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 253:1)
et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris, qui ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumventus occiditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 342:1)
Rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:2)
Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine vino potantes fiunt temulenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장80)

SEARCH

MENU NAVIGATION