라틴어 문장 검색

Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:29)
Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec verba frangentem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:5)
De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 11:1)
Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 2:2)
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti murmure compressit caelum, sed eo magis acrem inritat animi virtutem, effringere ut arta naturae primus portarum claustra cupiret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:2)
iactabantque suos tauri pedibusque terebant et latera ac ventres hauribant supter equorum cornibus et terram minitanti mente ruebant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:4)
nunc quia respirant alternis inque gravescunt et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi, saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas quam facit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:14)
Te, inquit, oro, quis perpulit ut id committeres quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:4)
Hunc videmus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:1)
vel minitans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2402)
Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:1)
Etenim mors, quam illi [mihi] fortasse minitantur, omnibus est parata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 20:5)
Rosciae legi, etiam frumentariae minitabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 6:13)
noster autem Publius mihi minitatur, inimicus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION