라틴어 문장 검색

— Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:7)
malo quidem me quovis dignum deputem - malo se dignum deputat, nisi miser sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:5)
Vtinam te prius quam oculis vidissem meis, malo cruciatu in Sicilia perbiteres, quem propter hoc mihi optigit misero mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 69)
Quia, si mors etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 15:2)
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:2)
Quam miserum est, cum se renovat consumptum malum!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 640)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
equidem nos, qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 5:4)
Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci mala vino lavere, aut exanimari metuentis patruae verbera linguae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 121)
heu me miserum, misere perii, male perditus, pessime ornatus eo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 918)
et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est, omne trahit secum Caesaris ira malum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1135)
immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mi atque intestina perurens hei misero eripuisti omnia nostra bona?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 772)
' tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum, quod sitis exurat miseros atque arida torrat, aut aliae cuius desiderium insideat rei.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:12)
et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et domesticis commodis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 8:4)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION