라틴어 문장 검색

sed quid necesse est, cum id agam ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:6)
ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:2)
"mortem nec inmaturum esse consulari nec miseram sapienti:"
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 10:14)
"sed nec bellorum in luce patenti conspicui fatis aeternaque gentibus ausi quaesistis miserae vulnus memorabile matri, sed mortem obscuram numerandaque funera passi, heu quantus furto cruor et sine laude iacetis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권63)
hic saevi miser inter funera belli palpitat et mortem sociosque hostesque precatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권327)
Miserum esse verbi causa M. Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit, miserum Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:8)
Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:2)
hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum, ille Numantina traxit ab urbe notam, et mortem et nomen Druso Germania fecit - me miserum, virtus quam brevis illa fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권334)
et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, nec grave mortem accidere viro forti posse nec consulari neque miseram sapienti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 217:3)
miserae in mentem mihi mortis, metus membra occupat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 334)
Suspectus caveas, ne sis miser omnibus horis, Nam timidis et suspectis aptissima mors est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:1)
"Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:26)
Nam neque turpis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:5)
dumque uter angustae squalentia iugera Dirces verteret aut Tyrii solio non altus ovaret exsulis ambigitur, periit ius fasque bonumque et vitae mortisque pudor, quo tenditis iras, a, miseri r quid si peteretur crimine tanto limes uterque poli, quem Sol emissus Eoo cardine, quem portu vergens prospectat Hibero, quasque procul terras obliquo sidere tangit avius aut borea gelidas madidive tepentes igne noti?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권45)
"tu, saeve Menoeceu, tu miseram ante omnes properasti exstinguere matrem, unde hic mortis amor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권362)

SEARCH

MENU NAVIGATION