라틴어 문장 검색

ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:7)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:5)
Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 8:1)
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus rectis permutatione iumentorum emensis, venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit Comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus, milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator, certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 19:1)
Quod utrumque, metu perfidiam frenante, fecerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:2)
Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 17:1)
Hunc dum imperatu ducis miseratione commoti, impositum equo, prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:3)
Qua miseratione vulgus ad clementiam suapte natura proclive, lenitum conticuit, aequanimiter venturam operiens sortem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 3:3)
Hocque comperto, milites quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque (ut in repentino solet) excursu, occupavere volucriter regiam, strepituque immani excubitores perculsi, et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 21:1)
eorum enim miseratione, telum nemo contorsit, nec super pace respondit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 4:2)
Nam cum omnibus provectior natu, et dignitate sublimior, canitiem reverendam ostenderet, multis ad perfidiam inclinatis, publicum grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem, filios et laborum participes pristinorum, appellans, orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur, felicissimis ductibus cognitum, quam profligate morem gererent nebuloni, destituendo iam et casuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 5:1)
Deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulse, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis, diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 4:1)
Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 1:1)
Tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur, quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION