라틴어 문장 검색

et oravit ad Dominum et dixit: " Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
(불가타 성경, 요나서, 4장2)
Erat autem oratio hunc habens modum: " Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장24)
His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장29)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장9)
Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장12)
misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis quam res desiderat properet, vel minus quam necesse est secet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM16)
misericors sic, ut sanari uelit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus uel magis quam res desiderat properet, uel minus quam necesse est secet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 4:5)
animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore ejus motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 4:4)
"Sicine tranquillo produci saecula cursu, sic fortunatas patiemur vivere gentes?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:16)
"sicine mutatis properas, Alarice, reverti consiliis?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:73)
ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis intentus, severus et saepius misericors:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 3:2)
"primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est, precor, ne quis potius Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 38:5)
"Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:13)
Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 20:3)
"sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION