라틴어 문장 검색

Robertus vero Flandrensis, Robertus pariter Northmannorum princeps, Gastus de Burdeiz, Cuno de Monte-Acuto et caeteri compares, post aliquot dies reditum navigio constituerunt ad terram nativitatis [0568D] suae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:6)
Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:4)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
«Dabuntur acutæ sagittæ potentis Dei cumcarbonibus desolatoriis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 50:7)
"Acuit animum intentio, frangit remissio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 69:13)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)
Forma tamen huius praeordinationis in mente divina existens simplex est et divina et aeterna et immaterialis et incommutabilis, et tamen cum per res temporales explicatur, temporalis fit et materialis et multiplicata, mobilis et contingens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:5)
sed motis mobilibus moventur ea quae in ipsis sunt:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 7:2)
Et ita est de dispositione esse et vitae inferiorum, in qua propter causas, quae sunt in materia, saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et ipsa dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:8)
Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem, ideo mutatio, quae est in rebus mobilibus, causa est, quod regulatum non sequitur regulam [et non sequitur ad ipsam], et quoad hoc est non regulatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 11:2)
Validum enim et acutum, et omni gladio acutius est, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:15)
Chananaei enim mobiles et inquieti sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:19)
hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:22)
Expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus, dabit tibi Deus vacuam possessionem cordis et mentis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:1)
eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION