라틴어 문장 검색

Pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:22)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huiusmodi vestium, ἀπο` τοῦ πάλλειν.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6483)
unde imber scilicet de nubibus, quae secundum Lucretium de terrae anhelitu nascuntur, qui nebulas creat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7434)
verum tamen agnoscitur hastae oculorumque mobilitate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16619)
vel quod naturale est, ut concitatiora sint maria vicinitate terrarum, quas constat anhelitum quendam ex se emittere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1274)
et bene puerilem osten- dit animum, qui per mobilitatem et inconstantiam frequenter optat timenda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1573)
mobilitate viget dat ei σωματοποιί¨αν. et laudat a contrario:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1751)
inmota tenebat lumina physicum enim est ut qualitatem animi ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3313)
quod ideo probatur, quia est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia videntur, sicut etiam elementa, animus invisibilis est, sicut etiam deus, unde originem ducit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7249)
tremulo sub lumine ita enim mobilitas aquae facit videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 93)
incertae autem umbrae sunt et ex solis circuitu et ex mobilitate ventorum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 53)
nam cantus ad animum, saltatio ad mobilitatem pertinet corporis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 733)
et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1342)
trahunt enim a terra carnem, ab aqua umorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spi- ritu ingenium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2196)

SEARCH

MENU NAVIGATION