라틴어 문장 검색

non quaeritur mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea, quae nobis non possumus fingere, facies, vultus, sonus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 127:2)
Nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 86:1)
nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 86:1)
nihil potest dici inconsideratius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:4)
o cupiditatem inconsideratam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:2)
Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:1)
illa autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:1)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:4)
utque sacri fontes non sola incendia sistunt, saepe etiam flores vernaque prata iuvant, sic hominum ingenium flecti ducique per artes non rigidas docta mobilitate decet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 11:1)
Magna varietas magna mobilitas:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:4)
Illic nec voces nec verba iuvantia cessent, Spondaque lasciva mobilitate tremat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1415)
tantum mobilitas illa decoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 71:3)
“Per inconsideratum immodicumque rerum naturae usum, periculum adit ne eam deleat atque vicissim se ipsum in hanc ruinam immittat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:2)
193. Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc, coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo, antequam nimis sero sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION