라틴어 문장 검색

In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 5:1)
Nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut accrescentem imperatorem fidei vestrae commissum, servetis affectione fundata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 13:2)
Super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:1)
etenim in omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, oneri potius quam usui exuberat.
(아풀레이우스, 변명 18:4)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur.
(아풀레이우스, 변명 94:7)
non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere;
(아풀레이우스, 변명 96:6)
idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effecisti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum.
(아풀레이우스, 플로리다 9:41)
quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat * * * ;
(아풀레이우스, 플로리다 9:43)
qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.
(아풀레이우스, 플로리다 15:34)
"Dum dictat occasio, magno et singulari me affectionis tuae fructu perfrui et impertire nobis unctulum indidem, per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium irremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera, ac iam perfice ut meae Veneri Cupido pinnatus assistam tibi."
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:6)
"speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnia sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:7)
"Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet."
(아풀레이우스, 변신, 5권71)
"Sic affectione simulata paulatim sororis invadunt animum;"
(아풀레이우스, 변신, 5권121)
"Nec te conscientia stimulat, sed affectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION