라틴어 문장 검색

15. Rex (qui semper in omnibus actionibus religiosis, consortio et choro eorum qui illas celebrabant se libenter adiungere consueverat, et ex genii sui inclinatione regis Hispaniae addictus erat -- pro modulo amoris quo reges alter alterum prosequi possint -- partim ob virtutes eius, partim ad potentias Gallorum libramentum ) his literis receptis statim magnates et praelatos suos qui circa urbem et aulam manebat, una cum maiore et senatu Londinensi, magna sum solennitate aedem D. Pauli adire iussit, ut ibidem declarationem a cancellario, iam cardinale facto, audirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:1)
Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:11)
16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 156:1)
, in quibus singula corpora suae habent dimensionis modulum, et ab eo aegre ad spatium aliquod notabile abripiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:14)
At verum est regimen motus efformationes perficere in modulis et proplasticis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:15)
Verum, ut sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur sacra Scriptura) qui sollicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum in pusillo scilicet corporis humani modulo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:2)
Discribemus igitur palatium regium atque eiusdem modulum quendam conficiemus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 2:4)
Horti itaque regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed minime accurato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 12:2)
Quam rem nobis scilicet et ipsa naturalis obiecit integritas, nihil nobis extra machinantibus, ut in ipso modulo descriptionis apparet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:4)
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:1)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)
Ad voluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucunditas non uno aliquo momento, sed omnibus prope diebus ac prope omnibus horis contingit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 1:1)
nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 3:1)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)
neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION