-
"didicit pugnas libroque relegit quae gereret campo, primus vix coeperat esse ex infante puer, rabidam cum forte cruentis rictibus atque escas ieiuna fauce parantem plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) arrepta de caute lupam, fractusque molari dissiluit vertex et saxum vulnere sedit, sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat, occurrit monstro vacuus, non robora portans, non pharetras;"
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
-
Non vectos Minyas loquente silva dicam Phasiaco stetisse portu, forma percita cum ducis Pelasgi molliret rabidos virago tauros, nec tum territa, cum suus colonus post anguis domiti satos molares armatas tremebundus inter herbas florere in segetem stuperet hostem et pugnantibus hinc et hinc aristis supra belliferas madere glaebas culmosos viridi cruore fratres.
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem14)
-
Non quod Corduba praepotens alumnis facundum ciet, hic putes legendum, quorum unus colit hispidum Platona incassumque suum monet Neronem, orchestram quatit alter Euripidis, pictum faecibus Aeschylon secutus aut plaustris solitum sonare Thespin, qui post pulpita trita sub cothurno ducebant olidae marem capellae;
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem43)
-
quique duplex quondam venisti in pectus Helisei, Thesbiten cum forte senem iam flammeus axis tolleret et scissam linquens pro munere pellem hispidus ardentes auriga intraret habenas;
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum8)
-
riget hispida dorso vix ferrum passum cutis;
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem33)
-
"non illos machina muros, non aries, non alta strues vel proximus agger, non quae stridentes torquet catapulta molares, sed nec testudo nec vinea nec rota currens iam positis scalis umquam quassare valebunt."
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem62)
-
solis fise viris nec expetito naturae auxilio procul relictis promens montibus altius cacumen, non te fossa patens nec hispidarum obiectu sudium coronat agger;
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium13)
-
sed per semirutas superbus arces, ostendens veteris decus duelli, quassatos geris ictibus molares, laudandis pretiosior ruinis, sint urbes aliae situ minaces, quas vires humiles per alta condunt, et per praecipites locata cristas numquam moenia caesa glorientur:
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium15)
-
seu Martem simulat modo in catenas missum Lemniacas, modo aut repulso formam imponit apri caputque saetis et tergum asperat hispidisque malis leve incurvat ebur, vel ille fingit hirtam dorsa feram repanda tela attritu adsiduo cacuminantem;
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium64)
-
porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iam pridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet, sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturientia sermocinationibus multiplicabuntur, vale.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
-
1 geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:4)
-
in medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iucunda ludentum naufragia collidunt.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 19:1)
-
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
-
qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani, si quid exacte, praesuinptiosi vocamur.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 6:2)
-
nulla in desolatis cura dioecesibus 1 [parochiisque]. 2 videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:1)