라틴어 문장 검색

Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:10)
Nam hilari vultu in suo quemlibet adventu suscipere et suavia sibi responsa praestare et ipsum necessitatis imminente periculo factis nullatenus adiuvare ac suadere, ut in curialitatis ipse per omnia versetur operibus, nil aliud est quam ille qui blandi sermonis dulcedine confidentem fallit amicum atque se ipsum gloriari contendit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:3)
Dixistis autem amorem a cunctis esse vitandum, quia ex eo poenae sequuntur et pericula graviora.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:18)
Sed illud sollicitius tenemur appetere, quod maiori instante periculo denegatur, et quod sine gravi non possumus labore percipere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:19)
per eum proximus laeditur, et Rex coelestis offenditur, et ex eo pericula graviora sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:21)
Nam et mixtus amor verus est amor atque laudandus et cunctorum esse dicitur origo bonorum, quamvis ex eo immineant pericula graviora.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:23)
Ideo nautae recusant mutos nave deferre, quia turbationis instante periculo audire non possunt quid sibi a sociis iniungatur agendum, nec aliis exprimere quid sibi videatur utilitati navis expediens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:2)
Te tamen, o quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:2)
At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:5)
quomodo etiam possit indirupta servari, et sine aliqua dissensionis molestia sancto fine concludi.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:18)
Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:5)
Nam cum unicuique satis super que sit sui curam gerere, incautum dicunt se sic aliis obligare, ut necesse sit eum multis implicari curis et affligi molestiis.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:3)
desiderare absentes cum molestia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:5)
et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:36)
Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION