라틴어 문장 검색

At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:5)
quomodo etiam possit indirupta servari, et sine aliqua dissensionis molestia sancto fine concludi.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:18)
Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:17)
Fere in illorum cado sententiam qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:2)
Nam cum unicuique satis super que sit sui curam gerere, incautum dicunt se sic aliis obligare, ut necesse sit eum multis implicari curis et affligi molestiis.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:3)
Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:23)
quasi virtus ulla sine sollicitudine, vel acquiri possit vel servari.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:24)
Ita ne in te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat?
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:25)
Stultus Paulus qui noluit sine aliorum cura et sollicitudine vivere;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:27)
Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:38)
Stulte Chusi arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:39)
Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:19)
desiderare absentes cum molestia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:5)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
Istum iam iuvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in his sudoribus meis habui coadiutorem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION