라틴어 문장 검색

ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:32)
Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:28)
et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:30)
Quod si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:29)
Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:4)
Si ergo miraculum est immediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium—ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter—cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:7)
Nam de primo cum de sede patris Enee, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium, Turno Rotulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad ultimum, propter divinum beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in ultimis Eneydos canitur. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:17)
Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:34)
Cum igitur omnis nostra loquela - preter illam homini primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed sicut alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque distantias variari oportet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 68:2)
dictum est, successive per tempora, nec stare ullo modo potest, necesse est ut disiunctim abmotimque morantibus varie varietur, ceu varie variantur mores et habitus, qui nec natura nec consortio confirmantur, sed humanis beneplacitis localique congruitate nascuntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION