라틴어 문장 검색

nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crusrectius, atque etiam melius persaepe togatae.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장44)
Vidua nostra ante monilibus ornabatur et die tota, quid sibi deesset, quaerebat ad speculum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:1)
Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:14)
Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:8)
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:1)
Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:16)
nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:3)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
Sit vultus tibi levior licebit Tritis litoris aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitia tremente plumas Aut massam modo lactis alligati, Et talis tumor excitet papillas, Qualis cruda viro puella servat, Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV2)
Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis, Ducitur addictus, te futuente, cliens;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II5)
Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis, Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII3)
Felix utraque lux diesque nobis Signandi melioribus lapillis!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION