라틴어 문장 검색

His vitiorum morbis nemo medicinalibus instat remediis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:8)
Quocumque autem illumtranstuleris morbum suum secum transfert.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:22)
quampropter in adeundis periculisconsuetudo imitanda est medicorum, qui leviter egrotantes leviter curant,gravioribus autem morbis periculosas et ancipites adhibere coguntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:20)
Morbi namque mali causa est quecumque voluptas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:2)
Quare animus his passionibus turbatus nonverum videt, quia sunt morbi animi ipsum excæcantes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 14:8)
quapropter in adeundis periculis consuetudoimitanda est medicorum, qui leviter ægrotantes leviter curant, gravioribusautem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 268:4)
Laudet et te unusquisque moriturus, unusquisque depositus aevo, unusquisque confectus vulnere gravi, unusquisque morbo absumptus, et jam morti proximus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:8)
Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:31)
sic morbi vis etiam genus humanum implicat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:9)
Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 23:1)
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto Caesare quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit, morbosque diu causatus, nec regiam introiit, nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium, addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde mittebat ad principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 9:1)
Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus, fugiensque ad regna Colchorum, adultam filiam nomine Drypetinam, vexatam asperitate morborum, in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:1)
Et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris, missusque exinde Romam, in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 66:1)
Sed in civitate, ubi sparsorum per vias cadaverum multitude humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit, verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 1:1)
Atque ut Thucydides exponit, clades illa, quae in Peloponnesiaci belli principiis Athenienses acerbo genere morbi vexavit, ab usque ferventi Aethiopiae plaga paulatim proserpens, Atticam occupavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION