라틴어 문장 검색

nam quia nec fato cum dicat Vergilius stat sua cuique dies, quomodo hic dicit 'nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6961)
Dum moritur, sua fata stupet Cytherea, nec ipsam Credit adesse necem, quamuis mors ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:15)
et erant qui formam, aetatem, genus mortis ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장2)
"Quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:8)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
mandentemque videns eiectantemque cruentas ore dapes et frusta mero glomerata vomentem talia fingebam misero mihi fata parari perque dies multos latitans omnemque tremescens ad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri, glande famem pellens et mixta frondibus herba, solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus hanc procul adspexi longo post tempore navem oravique fugam gestu ad litusque cucurri - et movi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:7)
"sed nec bellorum in luce patenti conspicui fatis aeternaque gentibus ausi quaesistis miserae vulnus memorabile matri, sed mortem obscuram numerandaque funera passi, heu quantus furto cruor et sine laude iacetis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권63)
Mors tamen eminuit clarorum in strage virorum Pugnacis Domiti, quem clades fata per omnes Ducebant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:23)
nunc tendo chelyn satis arma referre Aonia et geminis sceptrum exitiale tyrannis nec furiis post fata modum flammasque rebelles seditione rogi tumulisque carentia regum funera et egestas alternis mortibus urbes, caerula cum rubuit Lernaeo sanguine Dirce et Thetis arentes adsuetum stringere ripas horruit ingenti venientem Ismenon acervo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권6)
Mors refugit illum victa quae in regno suo semel est nec audent fata tam vastum nefas admittere, ipsas forsitan trepida colus Clotho manu proiecit et fata Herculis timet peragere, pro diem, infandum diem!
(세네카, Hercules Oetaeus 12:1)
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 131:1)
Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 6:1)
'neque enim Turno mora libera mortis', id est neque enim in potestate mea est moram inferre venientibus fatis, ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 747)
quidquid Anaximenes, Euclides, Archyta, Zenon, Arcesilas, Chrysippus Anaxagorasque dederunt, Socraticusque animus post fatum in Phaedone vivus, despiciens vastas tenuato in crure catenas, cum tremeret mors ipsa reum ferretque venenum pallida securo lictoris dextra magistro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 81)
spolia nunc traxi ultima Fato stupente, nunc ab inferna Styge lucem recepi, Ditis evici moras - ubique mors me fugit, ut leto inclitae sortis carerem.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION