라틴어 문장 검색

Ecce pater, suis ipse manibus cooperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium, eumque complexus artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum atque, ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus, deportatur ad iudicium puer.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:3)
Nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:6)
Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 24:2)
Qui enim humores ad interiores partes retrovertit, et vulnus in viscera sanguinem refundere compellit, ulcera mortifera et exitiala apostema inducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 19:3)
Cuius premorso letali uulnere dorso:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:9)
Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum; Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장6)
Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장39)
Contra si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quicquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장66)
Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장75)
Item pus ex puisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장83)
nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장98)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장92)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장10)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장95)

SEARCH

MENU NAVIGATION