라틴어 문장 검색

quae ut concurrant omnia, optabile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 60:3)
Nihil autem est amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:2)
Quid enim est, per deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:2)
itemque ea, quae vulgo expetenda atque optabilia videntur, dicendo amplificat atque ornat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 221:2)
cum quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:3)
Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:2)
quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:4)
ea quoque habuit exitum optabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 2:11)
quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 5:4)
neque si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 4 3:3)
quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:1)
ita sunt multi, quibus videmus optabilis mortes fuisse cum gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:13)
nam si supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:1)
ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, non sane optabilis quidem ista inquit rudentibus apta fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:7)
nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 94:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION